FRIDERICUS cogn. Pulcher

FRIDERICUS cogn. Pulcher
I.
FRIDERICUS cognom. Pulcher
fil. Alberti Imp. ab Electoribus quibusdam Ludovico Bav. oppositus, 5. iustis proeliis cum eo dimicavit, ad opp. Muldorfium tandem A. C. 1322. insigni operâ Sigefridi Suepermanni victus, ac una cum fratre Henrico captus, triennio in carcere fuit, ope Magi, inde liberari renuens. Dimissus tandem, hac lege. ut dum viveret, titulum, non autem rem Imperii usurparet, non diu supervixir, philtro sublatus, vel a vermibus corrosus. Onuphr. in Chron. Cuspinian. villan. Trithemius etc. Ixpr eius Isabella Arragonia, mariti mortem tam copiosis deflevit lacrimis, ut vitam inde amitteret. A. C. 1329. Inter Imperatores non recensetur.
II.
FRIDERICUS cognomine Pulcher
fil. natu maximus Alberti I. Imp. Vide Fridericus II. Imp.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”